monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 55, 8
Tota die verba mea abominabantur. Sic sunt, nostis. Dicite veritatem, praedicate veritatem, annuntiate Christum Paganis, annuntiate Ecclesiam haereticis, annuntiate omnibus salutem: contradicunt, abominantur verba mea. Sed cum verba mea abominantur, quem putamus abominantur, nisi eum in quo laudabo sermones meos? Tota die verba mea abominabantur. Sufficiat saltem, abominentur verba, nihil ultra progrediantur, reprehendant, respuant. Absit. Utquid dicam hoc? Quando verba respuunt, quando verba abominantur, quae verba de fonte veritatis emanant, quid faciant illi per quem verba ipsa dicuntur? Quid, nisi quod sequitur, Adversum me omnia consilia eorum in malum? Si panem ipsum abominantur, vasculo in quo ministratur quomodo pareunt? Adversum me omnia consilia eorum in malum. Si sic et in ipsum Dominum, non dedignetur ergo corpus quod praecessit in capite, ut corpus haereat capiti. Contemptus est Dominus tuus, et tu te honorari vis ab eis qui longe facti sunt a sanctis? Noli tibi arrogare velle quod in illo non praecessit. Non est discipulus maior magistro suo, non est servus maior domino suo . Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius? Adversum me omnia consilia eorum in malum.